Tulit ergo Abram Sarai, et Lot, et animas quas fecerat in Haran, id est animantia, quae ibi acquisierat, et intravit terram Chanaam, et venit ad Sichem, quae corruptus Sichar saepe legitur, et ad vallem illustrem, quae Pentapolis dicebatur tunc, a quinque urbibus Sodomorum, quae nunc mare Salis, vel Mortuum dicitur, quia nihil in eo vivit, et nihil in eo mergi potest, habens animam, vel lacus asphalti, id est bituminis, quod dicitur Judaicum, vel vallis Salinarum. Apparuitque ei Dominus, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, ubi apparuit ei. Inde de eo sic Josephus ait: Primus praesumpsit Deum unum Creatorem esse cunctorum pronuntiare, et hominum opiniones, quas caeteri de Deo habebant innovare, et immutare praevaluit. Haec autem conjiciebat per terrae passiones, et maris, et ea quae contingunt circa solem, et lunam, et ex omnibus, quae circa coelum semper eveniunt. De eodem Berosus meminit dicens, post diluvium decima generatione fuit apud Chaldaeos vir in coelestibus rebus expertus. Inde transgrediens Abram tetendit tabernaculum inter Bethel, et Hai, et aedificavit ibi iterum altare Domino. Et perrexit Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem, sed quo iverit subticet Moyses brevitatis causa, vel quasi notum, et habitavit in Damasco. Unde et nomen ejus usque nunc in civitate Damascena habetur in gloria, et vicus ostenditur, qui ab eo dicitur habitatio Abram. Unde Nicolaus Damascenus: Abram regnavit in Damasco, veniens advena cum exercitu de terra, quae super Babylonem dicitur Hur Chaldaeorum.